- POSIDON
- POSIDONGraecum Neptuni nomen, quod ex Graeca lingua explicare Grammatici frustra conantur, inquit Bochartus, l. 1. Phaleg, c. 1. cum Africum esse doceat Herdotus, in Euterpe. Verba sunt: Ο᾿υδαμῆ γαρ άπ´ ἀρχῆς Ποσειδίωνος οὔνομα ἔκτηνται, εἰμὴ Λίβυες, καὶ τιμέουσι τὸν θεὸν τοῦτον αιἐί. Nempe Ποσειδὼν, aut Ποσειδὰν est Punicum Pesitan, quod latum et expansum sonat. Ubi Scheva primae syllabae est expressum per ??? breve, ut in Sodoma et Solomone. T. et D. permutata sunt ut in Τῆτες, et Τῆδες, et κίταρις et κίδαρις ex Chaldaeo Cithra. Itaque Ποσειδὼν et Iaphet plane sutn synonyma: utrumque vero a latitudine: quod apprime quadrat Neptuno maris Deo, de quo Phornutus: Ε᾿υρύςτερνος, latô pectore vocatur Neptunus, ob maris latitudinem, quemadmodum dictum est, ἐπ᾿ εὐρέα νῶτα θαλάςςης. Dicitur quoque eandem ob causam, εὐρυκρείων καὶ εὐρύσψ, late imperans, ac latisonans. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.